monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 39, 6
Itaque qui animo animaque miscemur, nihil de rei communicatione dubitamus. Omnia indiscreta sunt apud nos, praeter uxores: in isto loco consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant, ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis , qui uxores suas amicis communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum caussa et alibi creandorum , nescio quidem an invitas; quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant?